- LEGATI a Latere
- LEGATI a Laterequinam dicantur, vide supra in a Latere et infra, in voce Legatus Apostolicus, addam saltem, Dom. Macro, istiusmodi Legatum, qui semper Praelatus, et ut plurimumCardinalis esse solet, sic dici, quod a latere Pontificis, sub eius baldachino, standi potestatem habeat. Idem, hos Graecis Legatos a facie dici, et sollemnibus cerimoniis creari, non nisi publici alicuius rotius Christianitatis negotio, ad exteros Principes, mittendos, addit in Hierol. Alii sunt Legati nati, Metropolitae viz. qui iure Legatorum Apostolicae, ut vocant Sedis, in suis dioecesibus acprovinciis gaudent; quales in Anglia olim Eboracensis s. Cantuariensis; in Gallia, Remensis; in Italia Ravennensis et Pilanus, etc. Archiepp. quorum tamen privilegia non nisi ad facultatem or dinariam Archiepiscopi s. Primatis extenduntur, nam nequeunt serre crucem extra provinciae limites. can. antiq. de privil. et excess. l. 5. Decretal. Nec possunt percussores Clericorum absolvere, c. 9. de Offic. Legati, l. 1. Decretal. tit. 30. Idem in Hierol. Ob hoc vero Legati privilegium, a potestate et ditione Legatorum a Latere, in civitaribus, dioecesibus ac provinciis immunes sunt, quod apud C. du Fresne docet Gervasius Dorobern, in Actis Pontificum Cantuar. in Vilheimo p. 1663. Vide quoque infra, in voce Nuntius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.